monumenta.ch > Plinius > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 92
{XXIX} exstat hodie M. Ciceroni in illa paupertate et (quod magis mirum est) illo aevo empta HS D memoratur et Galli Asini HS | X venumdata sunt et duae ab Iuba rege pendentes, quarum alteri pretium fuit HS XII alteri paulo minus. interiit nuper incendio a Cethegis descendens, HS XIII permutata, latifundii taxatione, si quis praedia tanti mercari malit.